— 42 —
XXII. Medium.

      Medium dicitur multipliciter. Primo enim significat
omne illud, quod non est primum neque ultimum, sed mediae
naturae et entia appellantur, praeter primum actum
et ultimum, primam et ultimam potentiam, illud nempe
quod est in supremo gradu scalae naturae et infimo. Mox
medium dicitur in unoquoque genere, quod non est supremum
neque infimum, id est neque universalissimum neque
particulare seu individuum. Rursum medium definitur,
quodcunque oportet prius transire quam veniat ad extremum;
vel per quod ad extremum pervenimus vel tanquam
per viam vel tanquam per ductorem; vel per quod contraria
cohabitant, sicut anima quae est incorporea habitat
cum corpore mediante natura media quae est spiritus,
et spiritus haeret materiae crassiori, nempe carni, per
sanguinem. Proportionaliter est in his quae contrariantur
secundum voluntatem, finem et institutum, quae conveniunt
per intercessorem et mediatorem; item inter agentem
et id quod fit, seu terminum actionis vel subiectum,
mediat ipsa actio seu fluxus quidam, sicut inter dicentem
et dictum mediat verbum, inter creatorem et creaturam
mediat verbum per quod omnia facta sunt.
      Medium est duplex: quoddam per participationem
utriusque extremi, sicut tepidum est medium inter calidum
et frigidum, participans de utroque; quoddam vero est per
exclusionem utriusque extremi, sicut punctum est medium
inter duas lineas, quod neutrius est participativum; non
— 43 —
enim habet esse lineae neque ab hac neque ab altera, sicut
inter dextrum et sinistrum. Rursum medium est duplex:
quoddam punctuale, quoddam vero dimensionale. Medium
punctuale est illud quod aequaliter distat ab extremis,
sive geometrice sive arithmetice concipiatur; medium vero
dimensionale est quicquid accipiatur quod non sit primum
neque ultimum, sicut inter unum et decem media
sunt duo, tria, quatuor, novem etc., punctuale vero medium
est quod intercedit inter quinque et sex.
Bruno Sum 42-43