— 108 —
      Sed hoc commodum illud incommodi habet admixtum: quod,
ut hodie iurisprudentia ab eloquentia integrior est, ita a philosophia
infirmior. Nam ut iurisconsulti hodie leges tragica
oratione non vincunt, ut saepe oratores vincebant, ita scientiam
rerumpublicarum legibus ordinandarum conservandarumque,
quae doctrina, ut mater omnis iurisprudentiae est, ita
prior tradi deberet, non docent, uti docebant philosophi, et
ipso usu reipublicae perdiscebant Romani.
Vico NT 108