— 82 —
Caeterae deinde notiones etiam praeter imaginandi
modos, quibus imaginatio diversimode afficitur, nihil
sunt, et tamen ab ignaris, tanquam praecipua rerum attributa, considerantur;
quia, ut jam diximus, res omnes propter ipsos factas
esse, credunt; et rei alicujus naturam bonam, vel malam, sanam,
vel putridam, et corruptam dicunt, prout ab eadem afficiuntur.
Ex. gr. si motus, quem nervi ab objectis, per oculos repraesentatis,
accipiunt, valetudini conducat, objecta, a quibus causatur,
pulchra dicuntur, quae autem contrarium motum cient, deformia.
Quae deinde per nares sensum movent, odorifera, vel faetida vocant,
quae per linguam, dulcia, aut amara, sapida aut insipida, etc.
Quae autem per tactum, dura, aut mollia, aspera, aut laevia, etc.
Et quae denique aures movent, strepitum, sonum, vel harmoniam
edere dicuntur, quorum postremum homines adeo dementavit,
ut Deum etiam harmonia delectari crederent. Nec desunt
Philosophi, qui sibi persuaserint, motus coelestes harmoniam
componere. Quae omnia satis ostendunt, unumquemque pro dispositione
cerebri de rebus judicasse, vel potius imaginationis affectiones
pro rebus accepisse. Quare non mirum est (ut hoc etiam
obiter notemus), quod inter homines tot, quot experimur, controversiae
ortae sint, ex quibus tandem Scepticismus. Nam, quamvis
humana corpora in multis conveniant, in plurimis tamen discrepant,
— 83 —
et ideo id, quod uni bonum, alteri malum videtur;
quod uni ordinatum, alteri confusum; quod uni gratum, alteri
ingratum est, et sic de caeteris, quibus hic supersedeo, cum quia
hujus loci non est de his ex professo agere, tum quia hoc omnes
satis experti sunt. Omnibus enim in ore est, quot capita, tot sensus,
suo quemque sensu abundare, non minora cerebrorum, quam
palatorum esse discrimina: quae sententiae satis ostendunt, homines
pro dispositione cerebri de rebus judicare, resque potius imaginari,
quam intelligere. Res enim si intellexissent, illae omnes,
teste Mathesi, si non allicerent, ad minimum convincerent.
Spinoza E 82-83