— 40 —
      LXIX. Et omnes peccantes ob id ipsum, quod
omnes ignorantes peccant, jure naturali necessario poena
manet, sive ii in alios, sive adeo in se ipsos aliquid turpe
admiserint et hoc jure poenam ipsi rei de se sumunt:
sed quia nemo est qui miser fieri velit, verius
est, ut ipsi rei sint necessarj hujus generis poenarum
ministri, quas de ipsis sumit Aeterna Ratio, Justitia
Aeterna, Deus. Hoc autem poenae genus est
omnium maxime proprium a poenitendo dictum, nempe
prave facti Conscientia, quae nihil aliud est, nisi ignorati
veri Pudor
, quantum ex ignoratione veri Turpitudo
conflata est. Conscientia autem sapientissimae originis
vox est: Scire enim est verum noscere; Conscire est
cum alio verum noscere: unde ubi mens cum animo
noscit verum, in quo utroque electio posita est, tunc
animus est sibi hoc est suae menti conscius, suae conscius
rationi: et uti recte facti conscientia est veri agniti
praemium a Deo in ipsa bonestate collocatum ita
Conscientia prave facti est veri ignorati poena in ipsa
turpitudine a Deo posita. Itaque et eleganter et vere dicere
possis hanc esse poenam, quam sumit Deus, utpote
Rector societatis veri, et Rationis, de qua supra;
qua homo nedum cum ceteris hominibus, sed cum
omnibus Intelligentiis, atque adeo cum Deo ipso communicat,
— 41 —
ut supra demonstravimus quoque quantum
Deus est Aeterna Ratio Infinita, Homo autem est
particeps rationis. Et uti supra ita et heic societate
veri societatem aequi boni inesse velim: sed in
societate aequi boni, quantum ad hoc genus poenae attinet,
societatem veri considero. Sed pro facti pravitate
haec poena levior est, graviorve. Nam qui ex errore
peccant
; iis ipsa veri, quod ignorabant, agnitio poena
est; itaque poena est, pudor ipsos errasse: qui autem
deliberati peccant, sed cum aliqua Rationis Aeternae verecundia,
qui Aristoteli Incontinentes, et quorum culpae
Platoni sanabiles
dicuntur; hi stimulis conscientiae acrioribus
puniuntur: qui vero ex prava consuetudine, sive
prava natura peccant, sine ullo Rationis Aeternae pudore,
quos Intemperantes Aristoteles, et quorum culpas
immedicabiles Plato
dicit, hi gravissime plectuntur ipsius
conscientiae stupore, seu morte quadam sensus humani:
ex qua isti perditissimi homines a Philosophis ex hominum
genere et societate eximuntur, et inter brutas bestias
numerantur: itaut acute dixeris, hanc poenam esse
quandam deportationem humanitatis.
Vico Univ20 40-41