— 40 —
Neque enim est in nostra potestate
efficere, ut unum potius quam aliud sentiamus;
sed hoc a re illa quae sensus nostros afficit, plane pendet.
Quaeri quidem potest an res illa sit Deus, an quid
a Deo diversum. Sed quia sentimus, sive potius a sensu
impulsi clare ac distincte percipimus, materiam quandam
extensam in longum, latum et profundum, cujus
variae partes variis figuris praeditae sunt, ac variis motibus
cientur, ac etiam efficiunt ut varios sensus habeamus
colorum, odorum, doloris, etc.: si Deus immediate
per se ipsum istius materiae extensae ideam menti
nostrae exhiberet, vel tantum si efficeret ut exhiberetur
— 41 —
a re aliqua, in qua nihil esset extensionis, nec figurae,
nec motus: nulla ratio potest excogitari, cur
non deceptor esset putandus. Ipsam enim clare intelligimus
tanquam rem a Deo et a nobis, sive a mente
nostra, plane diversam; ac etiam clare videre nobis
videmur, ejus ideam a rebus extra nos positis, quibus
omnino similis est, advenire; Dei autem naturae plane
repugnare ut sit deceptor, jam ante est animadversum.
Atque ideo hic omnino concludendum est, rem quandam
extensam in longum, latum et profundum, omnesque
illas proprietates quas rei extensae convenire
clare percipimus habentem, existere. Estque haec res
extensa, quam corpus sive materiam appellamus.
Descartes PPh 40-41