— 40 —
PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE

PARS SECUNDA.

De Principiis rerum materialium.

I.
Quibus rationibus rerum
materialium
existentia certo cognoscatur.

      Etsi nemo non sibi satis persuadeat res materiales
existere, quia tamen hoc a nobis paulo ante in dubium
revocatum est, et inter primae nostrae aetatis praejudicia
numeratum, nunc opus est ut rationes investigemus,
per quas id certo cognoscatur. Nempe quicquid sentimus,
procul dubio nobis advenit a re aliqua, quae a
mente nostra diversa est.
Descartes PPh 40