— 40 —
Artes autem certius diriguntur
ad finem, quem sibi habent
propositum, quae docent genera,
seu modos, quibus res fiunt,
ut Pictura, Sculptura, Plastica,
Architectura; quam quae non
docent, ut omnes conjecturales,
in qua classe sunt Oratoria,
Politica, Medicina: et illae
ideo docent, quia obversantur
circa prototypos, quos mens
humana intra se continet; hae
non docent, quia homo nullam
formam rerum, quas conjicit,
intra se habet. [>]
Vico Ant 40