— 107 —
      Atque ex hac arcana iurisprudentiae Romanorum historia,
quam Arnoldum Clapmarium, in libro De arcanis rerumpublicarum,
diligentissimum alioqui eiusmodi rerum in Romana
republica observatorem, effugisse miror; et ex iis, quae
de antiquorum iurisprudentia memoravimus, haec nostrae iurisprudentiae
addiscendae rationem commoda incommodaque
sequuntur. Commodum quidem est, quod iurisprudentia, quae
apud Graecos in philosophorum scientiam, pragmaticorum de
legibus historiam et oratorum facultatem dividebatur, et Romanis,
ante Edictum perpetuum, inter iurisconsultos et oratores
partita erat, hodie in unam doctrinam coaluerit. Quare
nostra studiorum ratio Graecae et priscae Romanae praestat:
tum quod plus vident, quae iura pro caussa, et ad caussam
faciant, qui in iuris topica sunt exerciti, quam qui, ut pragmatici
Graeci, solam legum historiam tenent; tum quod acrius
factorum circumstantias utiles ad vincendum advertunt qui iurisprudentiae
gnari sunt, ac proinde rectius caussas constituunt,
quam qui sunt meri oratores.
Vico NT 107