— 397 —
      At vero nihil hic utilius quaeri potest, quam quid
sit humana cognitio et quousque extendatur. Ideoque
nunc hoc ipsum unica quaestione complectimur, quam
— 398 —
omnium primam per regulas jam ante traditas examinandam
esse censemus; idque semel in vita ab
unoquoque ex ijs, qui tantillum amant veritatem, esse
faciendum, quoniam in illius investigatione vera instrumenta
sciendi et tota methodus continentur. [>]
Descartes Reg 397-398