— 310 —
      Par. VII. Quin majori hujus Concilii parti nunquam animus gerendi
bellum, sed magnum pacis studium, et amor semper futurus
— 311 —
sit, dubitari non potest. Nam, praeterquam quod ex bello ipsis timor
semper erit bona sua cum libertate amittendi, accedit, quod ad
bellum novi sumptus requirantur, quos suppeditare debent, ac
etiam quod ipsorum liberi, et affines curis domesticis intenti, studium
ad arma in bello applicare, et militatum ire cogentur, unde
domum nihil praeter gratuitas cicatrices referre poterunt. Nam,
uti Art. 31. praeced. Cap. diximus, militiae stipendia nulla solvenda,
et Art. 10. ejusdem Cap. ipsa ex solis civibus, et ex nullis
aliis formanda.
      Par. VIII. Ad pacem, et concordiam aliud praeterea, quod
etiam magni est momenti, accedit, nempe quod nullus civis bona
fixa habeat ( vid. Art. 12. praeced. Cap. ). Unde omnibus ex bello
par propemodum periculum est: nam omnes lucri causa mercaturam
exercere, vel argentum suum invicem credere, si, ut
olim ab Atheniensibus, lex lata sit, qua prohibeatur unicuique
argentum suum foenere aliis, quam incolis dare; atque adeo negotia
tractare debebunt, quae vel invicem intricata sunt, vel quae
eadem media, ut promoveantur, requirunt; atque adeo hujus
Concilii maximae parti circa res communes, et pacis artes una pierumque,
eademque erit mens; nam, ut Art. 4. hujus Cap. diximus,
unusquisque alterius causam eatenus defendit, quatenus eo
ipso rem suam stabilire credit.
      Par. IX. Quod nemo unquam in animum inducet hoc Concilium
muneribus corrumpere, dubitari non potest. Si enim aliquis
ex tam magno hominum numero unum, aut alterum ad se trahat,
sane nihil promovebit : nam, uti diximus, sententia, quae centum
ad minimum suffragia non habuerit, irrita est.
Spinoza TP 310-311