— 39 §101 —
      § CI. Si syllabae longae et breves ita misceantur
ut voluptas aurium producatur
, inest orationi Numerus.
      Definitionem realem, quam nominalem afferre visum est
satius de re, cuius ipsa existentia saepe vocata in dubium.
Nunc constituitur iudex experientia. Pertinet numerus ad
gustus, § 92, quis de iis disputaret? Aliorum, quorum omnium
instar Cicero, satis ex nostra parte pugnat experientia,
adeo ut ex ipsius et reliqui grammaticorum gregis iudicio,
neutiquam in sola tonicarum syllabarum varia dispositione
quaeratur, sed in longitudine etiam et brevitate syllabarum
tono destitutarum, quarum diversitas non distincte quidem
exprimitur a non scandente, confuse tamen animis obversatur,
— 40 §101 —
adeoque ad iudicium aurium sufficientem materiam
suppeditat. Si enim de tonicis tantum earumque positu penderet
numerus, quare, quaeso, damnaretur ea periodi clausula:
Petrum videatur, laudaretur: esse videatur? Idem
tonus, non eadem vero quantitas poetica. In Graecis res
apertissima, si enim sumas accentus eorum signa toni, oculi
ipsi poetas inspicientem docebunt, ne minimum quidem ordinis
aut mensurae adhibitum in disponendis tonicis syllabis,
quamvis multi in observandis quantitatibus sint satis
accurati. Conf. Iac. Carpovii Meditatio de linguae perfectione,
§ 243, 244.

Baumgarten MPh 39-40