— 107 —
Itaque olim tota iurisprudentiae
laus erat, ut commentis quibusdam facta aequa evaderent
legibus quoque iusta: hodie, ut leges iustae benignis interpretationibus
sint, etiam factis aequae. Unde iurisprudentes olim ex
instituto tuebantur verba: hodie ex instituto defendunt mentem;
et in quaestionibus legitimis iurisconsulti oratores
mentem legum patrocinabantur: hodie iurisconsulti oratorum
funguntur munere. Et quia leges certae, facta infinita, et ius ad
leges, facta ad aequum spectant; olim pauci, hodie innumeri
de iure libri. [>]
Vico NT 107