— 397 —
      Haec methodus siquidem illas ex mechanicis artibus
imitatur, quae non aliarum ope indigent, sed tradunt
ipsaemet quomodo sua instrumenta facienda sint. Si
quis enim unam ex illis, ex. gr., fabrilem vellet exercere,
omnibusque instrumentis esset destitutus, initio
quidem uti cogeretur duro lapide, vel rudi aliqua ferri
massa pro incude, saxum mallei loco sumere, ligna in
forcipes aptare, aliaque ejusmodi pro necessitate colligere:
quibus deinde paratis, non statim enses aut
cassides, neque quidquam eorum quae fiunt ex ferro, in
usus aliorum cudere conaretur; sed ante omnia malleos,
incudem, forcipes, et reliqua sibi ipsi utilia fabricaret.
Quo exemplo docemur, cum in his initijs nonnisi
incondita quaedam praecepta, et quae videntur
potius mentibus nostris ingenita, quam arte parata,
poterimus invenire, non statim Philosophorum lites
dirimere, vel solvere Mathematicorum nodos, illorum
ope esse tentandum: sed ijsdem prius utendum ad alia,
quaecumque ad veritatis examen magis necessaria sunt,
summo studio perquirenda; cum praecipue nulla ratio
sit, quare difficilius videatur haec eadem invenire,
quam ullas quaestiones ex ijs quae in Geometria vel
Physica alijsque disciplinis solent proponi.
Descartes Reg 397