— 91 —
Idem [Aristoteles] in principio
tertii de Coelo
repetit, inquiens: «In iis quae in
hac philosophia considerantur, plurima esse ad historiam
de natura, magis quam ad scientiam, quia plurima
contemplatio est circa corpora composita, unde
quasi ex historia, non ex perfecto universali scientiam
naturae persequimur».
Audiant illum tandem in principio
Metheororum epilogantem
, notentque, quod de
universis praecedentibus tractatibus, non mobile, non
naturale, non compositum, non aliud huiusmodi, sed
naturam et motum se inquisivisse resumit. Eius haec
extant verba: «De primis igitur causis naturae, et de
omni motu naturali, de astris autem et elementis secundum
quod sunt disposita secundum superiorem lationem
(id est secundum quod habent principium motus,
utpote naturam in seipsis) similiter de generatione
et corruptione, quorum principium est natura».
Audiant
eundem ibidem, sequentes tractatus superioribus
continuantem
, indicantemque se aggredi historiam
eorum, quae fiunt secundum naturam, inordinatiorem
tamen. Idem ex prooemio libri de anima, quem historicum
appellat, considerans elicere possit. [>]
Bruno Acr 91-92