— 41 —
XXI. Habere.

      Habere dicitur dupliciter: uno modo per modum absoluti,
alio modo per modum respectivi, et hoc etiam vagatur
per praedicamenta, sicut proxime dictum est de dare et
accipere; omnis enim natura dependens illud idem habet
quod ab alio accepit, et illud accepit quod ab alio datum
est. Sed ut Aristotelicam divisionem habendi prosequamur,
quaedam habentur substantialiter, sicut homo habet esse
substantialiter; quaedam essentialiter, sicut homo habet
humanitatem et illud quod per propriam definitionem significatur
et ipsam definitionem essentialem; quaedam integraliter,
ut homo habet animam et corpus, et quodlibet
totum habet suas partes; quaedam potentialiter, ut homo
habet intellectum, voluntatem, sensum, rationem; quaedam
habitualiter, sicut homo habet scientias et artes quas didicit;
quaedam ex natura; quaedam ex inspiratione; quaedam
ex acquisitione; quaedam inexistenter, sicut magnitudinem,
talem complexionem; quaedam inhaerenter, sicut
talem colorem, talem figuram; quaedam habentur contigua
corpori, sicut annulus, vestis, calceus; quaedam vicina, sicut
domus; quaedam circumstantia, sicut praedium, ager,
hortus; quaedam magis extranee, sicut servus, uxor. Unde
sunt denominationes ex ipso praedicamento habere, secundum
quod dicitur annulatus, calceatus, dives, uxoratus et
similia.
Bruno Sum 41