— 81 —
Sed haec relinquo,
et ad id, quod tertio loco hic agere constitui, pergo.
      Postquam homines sibi persuaserunt, omnia, quae fiunt, propter
ipsos fieri, id in unaquaque re praecipuum judicare debuerunt,
quod ipsis utilissimum, et illa omnia praestantissima aestimare, a
quibus optime afficiebantur. Unde has formare debuerunt notiones,
quibus rerum naturas explicarent, scilicet, Bonum, Malum,
Ordinem, Confusionem, Calidum, Frigidum, Pulchritudinem, et
Deformitatem:
et quia se liberos existimant, inde hae notiones ortae
sunt, scilicet, Laus, et Vituperium, Peccatum, et Meritum; sed
has infra, postquam de natura humana egero, illas autem hic breviter
explicabo. Nempe id omne, quod ad valetudinem, et Dei cultum
conducit, Bonum, quod autem iis contrarium est, Malum vocaverunt.
Et quia ii, qui rerum naturam non intelligunt, sed res
tantummodo imaginantur, nihil de rebus affirmant, et imaginationem
— 82 —
pro intellectu capiunt, ideo ordinem in rebus esse firmiter credunt,
rerum, suaeque naturae ignari. Nam cum ita sint dispositae,
ut, cum nobis per sensus repraesentantur, eas facile imaginari, et
consequenter earum facile recordari possimus, easdem <in goede
ordening /Ordo/, of> bene ordinatas, si vero contra, ipsas male
ordinatas, sive confusas esse dicimus. Et quoniam ea nobis prae
caeteris grata sunt, quae facile imaginari possumus, ideo homines
ordinem confusioni praeferunt; quasi ordo aliquid in natura praeter
respectum ad nostram imaginationem esset; dicuntque Deum
omnia ordine creasse, et hoc modo ipsi nescientes Deo imaginationem
tribuunt; nisi velint forte, Deum humanae imaginationi
providentem, res omnes eo disposuisse modo, quo ipsas facillime
imaginari possent; nec moram forsan iis injiciet, quod infinita
reperiantur, quae nostram imaginationem longe superant, et
plurima, quae ipsam, propter ejus imbecillitatem, confundunt.
Sed de hac re satis.
Spinoza E 81-82