— 39 —
      LXVIII. Et omnes vel dum peccant, ignorantes peccant:
quod Socrates docuit, uti et scientiam esse quanque
virtutem
: quia si quis perspicue exploratum verum nosset,
nedum non peccaret, sed recte ageret: neque vere liberalis
ex. gr. aut magnificus est, Idem docebat, qui ignorat aut
beneficj collocandi, aut magnifici sumptus rationem.
      Quod infirmioribus animis eo exemplo firmaveris, si
duo aeque maligna febri laborantes misere sitiant; alteri
medicus edicat, ne bibat, alioqui mortem certo praedicit;
alteri gelida lautissime apponatur in machina ita constructa,
ut si labra labro vasis admoveat, oculis cernat securim
sibi caput obtruncaturam; uter istorum biberit?
      Omnes igitur peccant ignorantes: at errantes peccant
vel ex ignorantia speciei, quam Jurisconsulti dicunt
ignorantiam facti, et peccant ex temeritate, quia in vero
vestigando non laborarunt, donec exploratum haberent,
et hi merentur veniam: nam si id fecerint, et tamen
peccatum sit, ea ignorantia non reum, sed miserum facit;
ut Oedipum, qui cum ignorata matre Jocasta uxore
ducta concubuit, qui merentur misericordiam: vel errantes
peccant ex ignorantia sensus communis; quem
definire possis, communem tuae civitatis, vel nationis
prudentiam, qua id sequaris, aut fugias, quod omnes
tui cives, vel gentici sentiunt sequendum, vel fugiendum:
hanc Jurisconsulti vocant culpam latam, et quasi dolum
censent. Deliberati peccant ex ignorantia generis, seu rationis
aeternae, quam certe perspectam non habent; et peccant,
quia sapientia sensuum, quam nos supra stultitiam
definivimus
, judicant. Quare falsum illud Medeae,
...Video meliora, proboque,
Deteriora sequor:

nisi verbum video cum suo momento accipiatur, quo id
verbum verbo cerno levius est; nam per affectuum tenebras
— 40 —
video, non in veri luce cerno: igitur invertenda
sententia; si cerno meliora, deteriora non sequor:
quod
nos duum febri aegrotantium exemplo firmavimus. Qui
vero in delicias, et vitae luxus effusi sunt, peccant
ex ignorantia sui, qui, quia se ipsos ignorant, se per
ocia, et per sensus delicias quaerunt: negligentes autem
et incauti peccant ex ignorantia suarum rerum, quas
suas esse ipsos scire oportebat.
Vico Univ20 39-40