— 39 —
LXXVI.
Autoritatem divinam perceptioni nostrae
esse praeferendam:
sed ea seclusa non decere
philosophum
aliis quam perceptis
assentiri.

      Praeter caetera autem, memoriae nostrae pro summa
regula est infigendum, ea quae nobis a Deo revelata
sunt, ut omnium certissima esse credenda. Et quamvis
forte lumen rationis, quam maxime clarum et evidens,
aliud quid nobis suggerere videretur, soli tamen authoritati
divinae potius quam proprio nostro judicio
fidem esse adhibendam. Sed in iis, de quibus fides
divina nihil nos docet, minime decere hominem philosophum
aliquid pro vero assumere, quod verum esse
nunquam perspexit; et magis fidere sensibus, hoc est,
inconsideratis infantiae suae judiciis, quam maturae
rationi.
Descartes PPh 39