— 39 —
Nam Geometria, quae synthetica
methodo traditur, nempe
per formas, ideo tum opere,
tum opera certissima est, quia, a
minimis in infinitum per sua
postulata procedens, docet modum
componendi elementa, ex
quibus vera formantur, quae
demonstrat; et ideo modum
componendi elementa docet,
quia homo intra se habet elementa,
quae docet. [>]
Vico Ant 39