— 309 —
      Par. V. Praeterea certum est, unumquemque malle regere, quam
regi. Nemo enim volens imperium alteri concedit, ut habet Salustius
in prima ad Caesarem oratione. Ac proinde patet, quod
multitudo integra nunquam jus suum in paucos, aut unum transferet,
si inter ipsam convenire possit, nec ex controversiis, quae
plerumque in magnis Conciliis excitantur, in seditiones ire; atque
adeo multitudo id libere tantummodo in Regem transfert, quod
absolute in potestate ipsa habere nequit, hoc est, controversiarum
diremptionem, et in decernendo expeditionem. Nam quod saepe
— 310 —
etiam fit, ut Rex belli causa eligatur, quia scilicet bellum a Regibus
multo felicius geritur, inscitia sane est, nimirum quod, ut
bellum felicius gerant, in pace servire velint; si quidem pax eo in
imperio potest concipi, cujus summa potestas sola belli causa in
unum translata est, qui propterea virtutem suam, et quid omnes
in ipso uno habeant, maxime in bello ostendere potest; cum
contra imperium Democraticum hoc praecipuum habeat, quod ejus
virtus multo magis in pace, quam in bello valet. Sed quacunque
de causa Rex eligatur, ipse solus, ut jam diximus, quid imperio
utile sit, scire nequit; sed ad hoc, ut in praec. Art. ostendimus
necesse est, ut plures cives Consiliarios habeat, et quia concipere
nequaquam possumus, quod aliquid de re consulenda potest
concipi, quod tam magnum hominum numerum effugerit, sequitur,
quod praeter omnes hujus Concilii sententias, quae ad Regem
deferuntur, nulla poterit concipi ad populi salutem idonea.
Atque adeo, quia populi salus suprema lex, seu Regis summum
jus est, sequitur jus Regis esse unam ex latis Concilii sententiis eligere,
non autem contra totius Concilii mentem quicquam decernere,
vel sententiam ferre ( vide Art. 25. praeced. Cap. ). Sed si
omnes sententiae in Concilio latae ad Regem deferendae essent, fieri
posset, ut Rex parvis urbibus, quae pauciora habent suffragia,
semper faveret. Nam quamvis ex lege Concilii statutum sit, ut
sententiae non indicatis earum authoribus deferantur, nunquam
tamen tam bene cavere poterunt, ut non aliqua effluat, ac proinde
necessario statuendum est, ut illa sententia, quae centum ad minimum
suffragia non habuerit, irrita habeatur, quod quidem jus
majores urbes summa vi defendere debebunt.
      Par. VI. Atque hic, nisi brevitati studerem, magnas hujus Concilii
utilitates alias ostenderem; unam tamen, quae maximi videtur
esse momenti, adducam. Nempe, quod nullum majus ad virtutem
incitamentum dari potest, hac communi spe summum hunc honorem
adipiscendi: nam gloria maxime ducimur omnes, ut in
nostra Ethica fuse ostendimus.
Spinoza TP 309-310