— 106 —
      Sed, ut ad rem, eo quo narravimus pacto res iurisprudentiae
Romanae commutatae. Iurisprudentia, prius rigida, arcanum erat
potentiae patriciorum adversus plebem; deinde benigna, arcanum
fuit Romanorum principum adversus patricios. Quare reipublicae
liberae interfuit eam non vulgari; postea interfuit principum non
esse celatam. Prius publici iuris omnes gnari, privatum arcanum
erat; deinde publicum arcanum, privatum omnibus palam factum.
Olim docebantur prius iuris publici prudentiam, deinde transibant
ad respondendum de privato: hodie in privata iurisprudentia
spectati ad consulendum de republica transeunt. [>]
Vico NT 106