— 90 —
      Si octavo Peripateticis ex auctoritate eorum principis
— 91 —
definiendum est de subiecto intentionis, si ex
verbis auctoris philosophi, cuius est maxime suam aperire
intentionem, propositum artis exaucupari debeant,
audiant illum in principio primi de physico
auditu
, ubi proponens quid agendum sit circa principia
huius philosophiae, inquit: circa principia scientiae
de natura: in principio tertii libri, illud ipsum repetit.
Ubi tractatum de infinito adoritur «quoniam, inquit,
de natura scientia est, circa magnitudines et motum,
et tempus, et caetera, ideo huius scientiae propria
consideratio est de ipsa»
. Circa principium octavi
libri
, adsignans caussam pertractationis de primo motu,
et de primo motore «considerationem hanc, ait, ad eam
quae de natura est spectare»
. Audiant illum in principio
primi de Coelo
, et notent an aliud proponat ab eo
quod in primo, tertio, et octavo physicae auscultationis
proposuerit
? Ibidem inquit: «scientiam de natura
plurimam circa corpora, magnitudines, passiones et
motus et principia talis substantiae versari, omnia propter
naturam, quae in ipsis invenitur et aperitur, perlustrari».

Ubi indicat se non per se corporum scientiam
intendere, deque eiusmodi quae naturam habent precipue
inquirere, sed undique, ubique et per se, naturam
perscrutari, et ideo circa corpora et id genus
alia speculari, ut naturae notitia subeat: minime mobilibus
animum addixisse, sed ei quod in ipsis est substantia,
et immobile motus principium. [>]
Bruno Acr 90-91