— 38 §100 —
      § C. Si mora syllabae A in scandendo = morae
syllabae B
+ mora syllabae C, A dicitur longa, C et
B breves
.
      Mora in grammaticis est pars temporis elemento efferendo
necessaria, iam ergo quum de syllabis solum agendum est,
mutandis mutatis per moram syllabae intelligimus partem
temporis efferendae syllabae necessariam, in scandendo ergo,
quantum temporis syllabae quantitas postulat, tantum eius
est morae. Hoc vero sciri non potest nisi aliqua syllabae
mora sumatur pro uno, quae brevis: huius morae duplum
dabit longam. Hinc derivare licet corollarium: ergo salva
quantitate morae ad scandendum necessariae substitui potest
B + C pro A. Dictum factum. Videamus in Iambi senarii
schemate simplici, cuius omnes licentiae hinc resolubiles

— 39 §100 —
Tardior ut paullo graviorque veniret ad aures,
Spondeos stabiles in iura paterna recepit
Commodus et patiens: non ut de sede secunda
Cederet et quarta socialiter ...
adde et sexta, nisi fiat scazon, sed tunc non cedit quinta.
Ergo iam  fiat paulatim
substitutio duarum brevium pro una longa et omnes nascentur
licentiae. Primo pedes pares pro posteriore syllaba
longa admittunt   ˘ ˘ , unde tribrachys. Impares deinde pro
prima longa   ˘ ˘ , unde anapaestus, pro secunda longa   ˘ ˘ ,
unde dactylus prima longa, prima brevi et hic tribachys.
Anapaestus et dactylus non sunt pedum parium, quia eorum
non est spondeus,
docente Hephaestione de metris. Possibilis
etiam   ˘ ˘ ˘ ˘  proceleusmaticus, sed obstat usus. Ostendi
eadem ratione possunt licentiae in trochaico genere et dari
inde ratio, cur usu veniat in nonnullis hexametris ab initio
ponere anapaestum, et si qua sunt alia. Multum talia iuvant
ad puerilia etiam tractanda cum ratione et adsuefaciendos
sensim cereos flecti animos ad seria.
Baumgarten MPh 38-39