— 309 —
      Par. IV. Sed quia cum humana natura ita comparatum est, ut
unusquisque suum privatum utile summo cum affectu quaerat, et
illa jura aequissima esse judicet, quae rei suae conservandae, et augendae
necessaria esse, et alterius causam eatenus defendat, quatenus
rem suam eo ipso stabilire credit, hinc sequitur Consiliarios
necessario debere eligi, quorum privatae res, et utilitas a communi
omnium salute, et pace pendeant; atque adeo patet, quod,
si ex unoquoque civium genere, sive classe aliquot eligantur, id majori
subditorum parti utile erit, quod in hoc Concilio plurima habuerit
suffragia. Et quamvis hoc Concilium, quod ex adeo magno
civium numero componitur, frequentari necessario debeat a multis
rudi admodum ingenio, hoc tamen certum est, unumquemque
in negotiis, quae diu magno cum affectu exercuit, satis callidum,
atque astutum esse. Quapropter si nulli alii eligantur, nisi
ii, qui ad quinquagesimum aetatis annum usque negotia sua sine
ignominia exercuerunt, satis apti erunt, ut consilia res suas concernentia
dare possint, praesertim si in rebus majoris ponderis
tempus ad meditandum concedatur. Adde quod longe abest, ut
Concilium, quod paucis constat, a similibus non frequentetur.
Nam contra maxima ejus pars ex hominibus ejusmodi constat:
quandoquidem unusquisque ibi maxime conatur socios habere
bardos, qui ab ipsius ore pendeant, quod in magnis Conciliis locum
non habet.
Spinoza TP 309