— 40 —
XIX. Dare et XX. Accipere.

      Dare et accipere quoddam est secundum interiores
facultates, quoddam secundum exteriores. Unde dona et
accepta quaedam sunt intrinseca, quaedam extrinseca.
Intrinseca sunt, sicut virtutes, vitia, scientiae, consilia;
extrinseca sunt, sicut bona et mala, honores, fortunae et
similia his, quae sunt circa corpus. Eorum quae dantur
et accipiuntur quaedam dantur transitive, sicut quando
datur ager, domus, uxor et similia; quaedam dantur intransitive,
sicut scientia, lux et similia. Postea dare quaedam
dicuntur proprie, quaedam metaphorice secundum similitudinem,
sicut venenum dicitur dare mortem, lux dare
laetitiam; ad quod genus reducuntur ea quae dant quod
non habent, quae effundunt in alios quod non habent in
se ipsis, sicut ignis dat uri, ipse tamen non uritur, frigus
condensat aquam, ipsum tamen non condensatur, scintilla
accendit magnum ignem, ipsa tamen non est magna, monstrum
infert terrorem aliis, quem in se non habet. Unde
indiscreta est illa loquutio vulgata ‘nemo dat quod non
habet.’ Species eorum quae dantur sunt iuxta numerum generum,
similiter eorum qui dant et eorum qui accipiunt et
quae accipiuntur. Quaedam enim dant esse, quaedam veritatem,
quaedam bonitatem, quaedam principium et principiationem etc.
Bruno Sum 40