— 90 —
      Si sexto operae precium est, ut eius passiones demonstrentur,
id est quae illi circumstent, quae
illud concomitentur, quae illud antecedant, quaeque
consequantur, utpote caussae et principia, ex quibus
est seu cognoscitur: ad naturam sane omnia spectare
videbuntur, cuius ubique rationes, modi, species,
circumstantiae, indicia, effectus, atque rationes patefieri
volunt.
      Si septimo deceat, ut eo nihil aliud proprius adsignari
possit intentionis subiectum, iam quodnam magis
meliusque est universale illud aeternum, immobile,
semper idem, intelligibile magis, a sensibili semotum,
quod in materialibus in principio intenditur, in progressu
quaeritur, in fine contemplari licet, praeter ipsam
naturam? Ad quid aliud historiae atque tractatus
rerum naturalium advertunt?
Bruno Acr 90