— 38 —
      Sed hic praecipue de iis est quaerendum, quas tanquam
a rebus extra me existentibus desumptas considero,
quaenam me moveat ratio ut illas istis rebus
similes esse existimen. Nempe ita videor doctus a natura.
Et praeterea experior illas non a mea voluntate
nec proinde a me ipso pendere; saepe enim vel invito
obversantur: ut jam, sive velim, sive nolim, sentio calorem,
et ideo puto sensum illum, sive ideam caloris, a
re a me diversa, nempe ab ignis cui affideo calore,
mihi advenire. Nihilque magis obvium est, quam ut
judicem istam rem suam similitudinem potius quam
aliud quid in me immittere.
      Quae rationes, an satis firmae sint, jam videbo. Cum
hic dico me ita doctum esse a natura, intelligo tantum
spontaneo quodam impetu me ferri ad hoc credendum,
non lumine aliquo naturali mihi ostendi esse
verum. Quae duo multum discrepant; nam quaecumque
lumine naturali mihi ostenduntur, ut quod
ex eo quod dubitem, sequatur me esse, et similia, nullo
modo dubia esse possunt, quia nulla alia facultas esse
potest, cui aeque fidam ac lumini isti, quaeque illa
— 39 —
non vera esse possit docere; sed quantum ad impetus
naturales, jam saepe olim judicavi me ab illis in deteriorem
partem fuisse impulsum, cum de bono eligendo
ageretur, nec video cur iisdem in ulla alia re
magis fidam.
Descartes Med 38-39