— 396 —
      Atqui ne semper incerti simus, quid possit animus,
neque perperam et temere laboret, antequam ad res
in particulari cognoscendas nos accingamus: oportet
semel in vita diligenter quaesivisse, quarumnam cognitionum
— 397 —
humana ratio sit capax. Quod ut melius fiat,
ex aeque facilibus, quae utiliora sunt, semper priora
quaeri debent.
Descartes Reg 396-397