— 38 §98 —
      § XCVIII. Quantitas syllabae est quicquid in ea
non potest cognosci sine compraesentia alterius syllabae
.
Ergo ex moris elementorum non potest cognosci
quantitas
.
      Placet philologis ebraeis aliquibus tribuere ex morarum
elementarium numero aequali aliquam syllabis quantitatem,
quae tamen cum hac nostra minime confundenda. Christianus
Ravius, Orthographiae ebraeae, c. II. § 19
, expressis verbis:
Longitudo et brevitas syllabae intelligenda hic mere orthographica
non prosodica, ne quis fallatur aut fallat.
Secundum
illam orthographicam, cuius distinctum conceptum suppeditare
nostrum nunc prorsus non est, asseritur syllabarum
ebraearum aequalitas; secundum hanc quam definimus poeticam,
doceri ea nunquam potest, nisi doceantur falsissima.
Baumgarten MPh 38