— 80 —
Ut jam autem
ostendam, naturam finem nullum sibi praefixum habere, et omnes
causas finales nihil, nisi humana esse figmenta, non opus est multis.
Credo enim id jam satis constare, tam ex fundamentis, et causis,
unde hoc praejudicium originem suam traxisse ostendi, quam
ex Propositione 16. et Corollariis Propositionis 32. et praeterea ex
iis omnibus, quibus ostendi, omnia naturae aeterna quadam necessitate,
summaque perfectione procedere. Hoc tamen adhuc addam,
nempe, hanc de dine doctrinam naturam omnino evertere.
Nam id, quod revera causa est, ut effectum considerat, et contra
<het geen als een oorzaak, 't welk een gewrocht is>. Deinde
id, quod natura prius est, facit posterius. Et denique id, quod
supremum, et perfectissimum est, reddit imperfectissimum. Nam
(duobus prioribus omissis, quia per se manifesta sunt) ut ex
Propositionibus 21. 22. et 23. constat, ille effectus perfectissimus
est, qui a Deo immediate producitur, et quo aliquid pluribus causis
intermediis indiget, ut producatur, eo imperfectius est. At si
res, quae immediate a Deo productae sunt, ea de causa factae essent,
ut Deus finem assequeretur suum, tum necessario ultimae,
quarum de causa priores factae sunt, omnium praestantissimae essent.
Deinde haec doctrina Dei perfectionem tollit: Nam, si Deus
propter finem agit, aliquid necessario appetit, quo caret. Et,
quamvis Theologi, et Metaphysici distinguant inter finem indigentiae,
et finem assimilationis, fatentur tamen Deum omnia propter
se, non vero propter res creandas egisse; quia nihil ante creationem
praeter Deum assignare possunt propter, quod Deus ageret;
adeoque necessario fateri coguntur, Deum iis, propter quae
media parare voluit, caruisse, eaque cupivisse, ut per se clarum.
Nec hic praetereundum est, quod hujus doctrinae Sectatores, qui
in assignandis rerum finibus suum ingenium ostentare voluerunt,
ad hanc suam doctrinam probandam, novum attulerunt modum
argumentandi, reducendo scilicet, non ad impossibile, sed ad ignorantiam;
quod ostendit nullum aliud fuisse huic doctrinae argumentandi
medium. Nam si ex. gr. culmine aliquo lapis in alicujus
caput ceciderit, eumque interfecerit, hoc modo demonstrabunt, lapidem
ad hominem interficiendum cecidisse. Ni enim eum in finem,
— 81 —
Deo id volente, ceciderit, quomodo tot circumstantiae (saepe enim
multae simul concurrunt) casu concurrere potuerunt? Respondebis
fortasse, id ex eo, quod ventus flavit, et quod homo illac iter habebat,
evenisse. At instabunt, cur ventus illo tempore flavit? Cur
homo illo eodemque tempore illac iter habebat? Si iterum respondeas,
ventum tum ortum, quia mare praecedenti die, tempore adhuc
tranquillo, agitari inceperat; et quod homo ab amico invitatus
fuerat; instabunt iterum, quia nullus rogandi finis, cur autem
mare agitabatur? Cur homo in illud tempus invitatus fuit? Et sic
porro causarum causas rogare non cessabunt, donec ad Dei voluntatem,
hoc est, ignorantiae asylum confugeris. Sic etiam, ubi corporis
humani fabricam vident, stupescunt, et ex eo, quod tantae artis
causas ignorant, concludunt, eandem non mechanica, sed divina,
vel supernaturali arte fabricari, talique modo constitui,
ut una pars alteram non laedat. Atque hinc fit, ut qui miraculorum
causas veras quaerit, quique res naturales, ut doctus, intelligere,
non autem, ut stultus, admirari studet, passim pro haeretico, et
impio habeatur, et proclametur ab iis, quos vulgus, tanquam naturae,
Deorumque interpretes, adorat. Nam sciunt, quod, sublata
ignorantia, <of liever botheit,> stupor, hoc est, unicum argumentandi,
tuendaeque suae auctoritatis medium, quod habent,
tollitur. <doch ik geef aan hen zelven t' oordeelen wat kracht
in zodanig redeneren /Argumentari/ is>.
Spinoza E 80-81