— 40 —
      Ideae falsae, et fictae nihil positivum habent (ut abunde ostendimus),
per quod falsae, aut fictae dicuntur; sed ex solo defectu cognitionis,
ut tales, considerantur. Ideae ergo falsae, et fictae, quatenus
tales, nihil nos de essentia cogitationis docere possunt; sed
haec petenda ex modo recensitis proprietatibus positivis, hoc est,
jam aliquid commune statuendum est, ex quo hae proprietates necessario
sequantur, sive quo dato hae necessario dentur, et quo
sublato haec omnia tollantur.

      Reliqua desiderantur.
Spinoza TIE 40