— 38 —
Deinde, ordine est
attendenum ad notiones, quas ipsimet in nobis habemus,
eaeque omnes et solae, quas sic attendendo clare
ac distincte cognoscemus, judicanda sunt verae. Quod
agentes, inprimis advertemus nos existere, quatenus
sumus naturae cogitantis; et simul etiam, et esse Deum,
et nos ab illo pendere, et ex ejus attributorum consideratione
caeterarum rerum veritatem posse indagari,
quoniam ille est ipsarum causa; et denique, praeter
notiones Dei et mentis nostrae, esse etiam in nobis notitiam
multarum propositionum aeternae veritatis, ut
quod ex nihilo nihil fiat, etc.; itemque, naturae cujusdam
corporeae, sive extensae, divisibilis, mobilis, etc.;
itemque, sensuum quorundam qui nos afficiunt, ut doloris,
colorum, saporum, etc., quamvis nondum sciamus
quae sit causa, cur ita nos afficiant. Et haec conferentes
cum iis quae confusius antea cogitabamus, usum
claros et distinctos omnium rerum cognoscibilium
conceptus formandi acquiremus. Atque in his paucis
— 39 —
praecipua cognitionis humanae principia contineri mihi
videntur.
Descartes PPh 38-39