— 38 —
LXXV.
Summa eorum quae observanda
sunt, ad recte
philosophandum.

      Itaque ad serio philosophandum, veritatemque omnium
rerum cognoscibilium indagandam: primo, omnia
praejudicia sunt deponenda, sive accurate est cavendum,
ne ullis ex opinionibus olim a nobis receptis
fidem habeamus, nisi prius, iis ad novum examen revocatis,
veras esse comperiamus.
Descartes PPh 38