— 38 —
Formas autem intelligo
— 39 —
metaphysicas, quae a physicis
ita diversae sunt, ut forma plastae
a forma seminis. Plastae
enim forma, dum ad eam quid
formatur, manet idem, et semper
formato perfectior; forma
seminis, dum quotidie se explicat,
demutatur, ac perficitur
magis; itaut formae physicae
sint ex formis metaphysicis formata.
Et quod non amplitudine,
sed perfectione genera infinita
existimanda, id utrorum
utilitate collata dijudicare facile
sit. [>]
Vico Ant 38-39