— 37 §97 —
      § XCVII. Deduci hinc facile potest poematis necessaria
puritas concinnitas figurarum ornatus; sed haec
ipsi cum imperfecta sensitiva oratione communia facile
transimus, pro fine ne nimii simus. Nihil ergo de
qualitate poematis, qua series sonorum articulatorum:
cur concursus vocalium, elisiones crebriores, consortium
eorundem elementorum vitandum sit. Omnis in qualitatibus
sonorum articulatorum obvia perfectio
dici posset
sonoritas, termino, nisi fallimur, ex Prisciani schola
mutuato.
Baumgarten MPh 37