— 105 —
Atque his de caussis iurisprudentia, ex
scientia iusti, ars aequi facta est: et iurisconsulti ex instituto
aequi momenta in caussis invenire, et de iure privato innumeros
libros scribere. Sed quia formulae adhuc vigebant, adhuc
oratores ad aequum defendendum in foro versabantur: sed ita,
ut quantum aequitas naturalis invalescebat, tantum forensis
eloquentia silesceret. Sed postquam Constantinus, formulis actionum
sublatis, omnia iudicia extraordinaria esse iussit, iurisprudentiae
arcanum omnibus vulgatum est: et haec quoque potentiae
persona patriciis detracta, et ignobiles quoque iurisprudentiam
vulgo profiteri; publicaeque de iurisprudentia academiae
Romae, Constantinopoli ac Beryti fundatae: ac Theodosius et
Valentinianus e republica constituerunt, ut ne quis vel publicus
antecessor iura privatim profiteretur; et ius civile non ultra religione
aliqua, nec ullis commentis, sed aperte, ubi aequitas aliud
suaderet, non tantum a principibus, sed a iudicibus quoque
perruptum est; et aequitas in omnibus et per omnia in iudiciis
— 106 —
regnare; et praetor viva iuris civilis vox, omnis privati iuris,
uti hodie quivis noster iudex, absolutissimus arbiter. Quare
quando olim multa iudicia, pauca arbitria, quia multi iniusti,
pauci homines aequi; hodie omnia sunt arbitria: in quibus
tamen aequitatis officium abiit in iuris necessitatem. [>]
Vico NT 105-106