— 105 —
Sed, postquam sub Hadriano Edictum
perpetuum omnis aequitatis plenissimum prodiit, et publice cautum,
ut quemadmodum prius a XII Tabularum, ita deinde ab Edicto
perpetuo in iurisprudentia instituerentur, lex XII Tabularum
non ultra fuit norma Romani iuris: senatui, praetoribus ac iurisconsultis
condendi iuris potestas attenuata. Nam non ultra senatusconsulta
accommodata ad legem XII Tabularum celebrari; nec
praetores ultra ad eamdem apposite edicta perpetuae iurisdictionis
caussa proponere: Romani principes suis rescriptis, naturalem
sequuti aequitatem, nova iura constituere et iuris dubia decidere.
Unde chronologia constitutionum principalium ab eodem Hadriano
sumit initium. [>]
Vico NT 105