— 37 —
      Ex his autem ideis aliae innatae, aliae adventitiae,
— 38 —
aliae a me ipso factae mihi videntur: nam quod intelligam
quid sit res, quid sit veritas, quid sit cogitatio,
haec non aliunde habere videor quam ab ipsamet mea
natura; quod autem nunc strepitum audiam, solem
videam, ignem sentiam, a rebus quibusdam extra me
positis procedere hactenus judicavi; ac denique Syrenes,
Hippogryphes, et similia, a me ipso finguntur.
Vel forte etiam omnes esse adventitias possum putare,
vel omnes innatas, vel omnes factas: nondum
enim veram illarum originem clare perspexi.
Descartes Med 37-38