— 387 —
RATIO INSTITUTI.
      Primis cognitionis nostrae principiis lucem, ut spero, aliquam allaturus, cum,
quae super hac re meditatus fuerim, paucissimis quibus fieri potest pagellis exponere
stet sententia, prolixis studiose supersedeo ambagibus, nonnisi nervos
ac artus argumentorum exserens, lepore omni ac venustate sermonis velut veste
detracta. In quo negotio sicubi a clarorum virorum sententia discedere eosque
interdum etiam nominatim notare mearum partium duxero, ita mihi de aequa
illorum iudicandi ratione bene persuasum est, ut honori, qui meritis eorum debetur,
hoc nihil admodum detrahere, ab ipsisque neutiquam in malam partem accipi
posse confidam. Quandoquidem in sententiarum divortio suo cuique sensu
abundare licet, aliorumque etiam argumenta, dummodo acerbitas absit et litigandi
pruritus, modesto examine perstringere vititum non est, neque hoc officiis
et urbanitatis et observantiae adversum iudicari ab aequis rerum arbitris,
uspiam animadverto.
Kant ND 387