— 308 —
      Par. II. Deinde notandum, quod in jaciendis fundamentis maxime
humanos affectus observare necesse est, nec ostendisse sufficit,
quid oporteat fieri, sed apprime, qui fieri possit, ut homines, sive
affectu, sive ratione ducantur, jura tamen rata, fixaque habeant.
Nam si imperii jura, sive libertas publica solo invalido legum auxilio
nitatur, non tantum nulla ejus obtinendae erit civibus securitas,
ut Art. 3. Cap. praec. ostendimus, sed etiam exitio erit. Nam
hoc certum est, nullam Civitatis conditionem miseriorem esse,
quam optimae, quae labascere incipit, nisi uno actu, et ictu cadat,
et in servitutem ruat (quod sane impossibile videtur esse),
ac proinde subditis multo satius esset suum jus absolute in unum
transferre, quam incertas, et vanas, sive irritas libertatis conditiones
stipulari, atque ita posteris iter ad servitutem crudelissimam
parare. At si imperii Monarchici fundamenta, quae in praec. Cap.
retuli, firma esse ostendero, nec divelli posse, nisi cum indignatione
maximae partis armatae multitudinis, et ex iis Regi, et multitudini
pacem, et securitatem sequi, atque haec ex communi natura
deduxero, dubitare nemo poterit eadem optima esse, et vera,
ut patet ex Art. 9. Cap. 3. et Art. 3. et 8. praec. Cap. Quod autem
hujus illa naturae sint, quam paucis potero, ostendam.
      Par. III. Quod officium ejus, qui imperium tenet, sit Imperii
statum, et conditionem Semper noScere, et communi omnium saluti
vigilare, et id omne, quod majori Subditorum parti utile est,
efficere, apud omnes in consesso est. Cum autem unus solus omnia
perlustrare nequeat, nec semper animum praesentem habere, et
ad cogitandum instituere, et Saepe morbo, aut senectute, aut aliis
de causis rebus vacare publicis prohibeatur necesse ergo est, ut
Monarcha Consiliarios habeat, qui rerum statum noscant, et
— 309 —
Regem consilio juvent, et ipsius locum saepe suppleant; atque
adeo fiat, ut imperium, seu Civitas una semper, eademque mente
constet.
Spinoza TP 308-309