— 15 —
      Homerus de Gigantibus haec narrat in Polyphemo, primum
fuisse inhospitales; nam per montium lucos dispalati, aliique
ab aliis secreti, ut ipse quoque Homerus tradit, sua tantum
curabant: hinc, in admirationem feritatis postea confictum,
humanis carnibus vesci: illud autem verum, naturae sponte natis
victitasse
; sed praepostere, cum id a Gigantibus erronibus
factum sit; nam certis haerentes sedibus industria sibi fructus
invenere; et pasturam exercuisse, quam nos post agriculturam
narravimus introductam: in uxores, et filios habuisse potestatem;
namque ii certas uxores, et ex iis certas familias habuerunt,
— 16 —
in quas patria exercebant imperia: ex Gigantum erronum
impietate impium Polyphemum facit, ut, si eum incedat
libido, cum Jove ipso gerere inimicitias sustineat; sed praeposteram
arguit narrationem, quod Vatem inter Gigantes consenuisse
ipse Polyphemus excaecatus memoret, qui sibi eum ab
Ulysse casum cecinerat
: quod significat, et connubia, et familias
inter Gigantes auspiciis, et divinatione, ac proinde deorum religione
fundatas: speluncas in montibus habitasse; quod sane
verum: fuisse monoculos; id ex lucis confictum; nam ut in lucis
aliqua ex parte caelum observarent auspicia capturi, alicubi
delucarunt lucos: et ita verum, quod Grammatici docent,
lucum inde, quod non luceat, dictum; et tamen lucum a luci,
sive ab ea parte, qua luceret, appellatum: posteriores Poëtae ex
harum rerum ignoratione hos lucos veluti unos oculos Gigantum
frontibus
affinxere. Ulyssem praeusta trabe Polyphemum excaecasse;
haec sunt prima arma, quibus primi gentium pugnarunt:
cum enim nondum ferri innotuisset usus, hastas igne
acuebant; unde praeustae sudes, celebre armorum genus barbaris
mansit, ut Rom. Historici passim memorant.
      * Pag. 63. vers. 31. consilia vetat )( quae vix post immensa
temporum intervalla inter acutissimos, et humanissimos graecos
agnovere Philosophi.
      Pag. 65. vers. 16. praestantissimum Philosophum )( circa
tum de Deo dogmata, tum vitae agendae praecepta; quod
utrumque verae Summi Numinis Religioni omnino dandum:
quae cum in statu exlegi, sive naturae viguisset, Teophrastus
apud Ficinum merito Hebraeos, natura philosophos vocat.
      Pag. 67. vers. penult. magis sensus afficiunt )( et sane pleraeque
omnes metaphorae homericae ex duplici hac caussa aut
rerum ignoratione, aut verborum inopia conflatae; ut naves, maris
equi; remi, navium alae
; quam Virgilius postea imitatus
dixit, alarum remigium de Daedalo, sive, ut alibi diximus, de
Nave a Daedalo inventa; et aliae ad hoc instar innumerae;
paucissimae ad ornamentum confictae, ut illa, Ajax, turris
graecorum
. Et quod maxime metaphoras commendat, ut rebus
sensu, motuve carentibus, animum, et actum attribuant,
ut prata rident, iratum mare, pontem indignatus Araxes, id ex
eo metaphysico vero effluit, quod Homo Universi regula fiat, et
— 17 —
omnia, quae ignorat, ex sua spectet natura; quod ab rerum
imperitis, et pueris maxime usurpari cottidie observamus: ex
quo genere sunt metaphorae apud Homerum quamplurimae,
ut fumus, ignis flatus, suspiriosa sagitta. Atque ex hoc fonte
prima inter homines metaphora orta, qua Caelum a motu syderum,
ingens animal, a fulmine mens longe humana praestantior,
nempe Deus effictus est, et fulmine fari, Aquilarum volatibus
nuere
; unde Fatum et Numen provenere: cum qua metaphora,
seu lingua falso Divina et Idololatria, et Divinatio
simul coortae sunt.
Vico Notae 15-16-17