— 39 —
XVIII. Passio.

      Passio sumitur primo grammatice, iuxta rationem qua
secundum vocem passivum dicitur verbum vel nomen; unde
grammatici amare appellant verbum activum, amari vero
passivum, cum secundum rei veritatem amari sit pati et
moveri, amare sit agere et movere.
      Passio rursum significat omnem receptionem, unde passiones
appellantur omnia accidentia et quaecunque aliquo
pacto afficiunt subiectum, unde quicquid non est substantia
dicitur passio illius, secundum quem modum Aristoteles
dicit I. Perihermenias
voces esse signa earum passionum
quae sunt in mente.
      Tertio passio dicitur omne illud quod afficit sensum
vel intellectum, sive corruptivum sit sive perfectivum,
sive bene sive male afficiens, unde passiones sunt laetitiae,
tristitia, amores, odia, spes, desperatio etc.
      Ultimo passio dicitur vulgari et frequentiori significatione,
quae cum destructione vel alteratione subiecti incommoda,
nempe contra illius appetitum, evenit, ut uri,
affligi, torqueri, tristari, dolere et similia.
      Passio rursum dupliciter accipitur: uno pacto absolute,
et sic est in genere qualitatis, nempe iuxta rationem
qua aliquod afficit subiectum, tanquam forma et accidens
illius; alio pacto relative, ut est actus patientis ab agente,
— 40 —
contra quam distinguitur actio quae est actus agentis in
patiente, et hoc pacto est in alio praedicamento proprio.
Bruno Sum 39-40