— 105 —
Eoque pacto sub
principatu, ante tamen Edictum perpetuum, iam non omnino
eadem iurisprudentia: nam «humanarum rerum» acceptione solae
res privatae continebantur; quia ius publicum a privato secretum
est, unde philosophia iuris infirmari coepit. Adhuc tamen
erat scientia iusti, sed quae aequitate praetoria sensim elidebatur:
et adhuc pauci de iure libri, quia adhuc iurisprudentes ex instituto
iuris rigorem profitebantur, et ad solos oratores aequum
defendendum deferebatur. [>]
Vico NT 105