— 395 —
      Sed demus omnium nobilissimum exemplum. Si
quis pro quaestione sibi proponat, examinare veritates
omnes, ad quarum cognitionem humana ratio sufficiat
(quod mihi videtur semel in vita faciendum esse ab ijs
omnibus, qui serio student ad bonam mentem pervenire),
ille profecto per regulas datas inveniet nihil
prius cognosci posse quam intellectum, cum ab hoc
caeterorum omnium cognitio dependeat, et non contra;
perfectis deinde illis omnibus quae proxime sequuntur
post intellectus puri cognitionem, inter caetera enumerabit
quaecumque alia habemus instrumenta cognoscendi
praeter intellectum, quae sunt tantum duo, nempe
— 396 —
phantasia et sensus. Omnem igitur collocabit industriam
in distinguendis et examinandis illis tribus
cognoscendi modis, vidensque veritatem proprie vel
falsitatem non nisi in solo intellectu esse posse, sed
tantummodo ab alijs duobus suam saepe originem ducere,
attendet diligenter ad illa omnia a quibus decipi
potest, ut caveat; et enumerabit exacte vias omnes quae
hominibus patent ad veritatem, certam ut sequatur:
neque enim tam multae sunt, quin facile omnes et per
sufficientem enumerationem inveniat. Quodque mirum
et incredibile videbitur inexpertis, statim atque distinxerit
circa singula objecta cognitiones illas quae
memoriam tantum implent vel ornant, ab ijs propter
quas vere aliquis magis eruditus dici debet, quod
facile etiam assequetur...: sentiet omnino se nihil amplius
ignorare ingenij defectu vel artis, neque quidquam
prorsus ab alio homine sciri posse, cujus etiam
non sit capax, modo tantum ad illud idem, ut par est,
mentem applicet. Et quamvis multa saepe ipsi proponi
possint, a quibus quaerendis per hanc regulam prohibebitur:
quia tamen clare percipiet, illa eadem omnem
humani ingenij captum excedere, non se idcirco magis
ignarum esse arbitrabitur; sed hoc ipsum, quod sciet
rem quaesitam a nemine sciri posse, si aequus est, curiositati
suae sufficiet abunde.
Descartes Reg 395-396