— 37 —
      Jam quod ad ideas attinet, si solae in se spectentur,
nec ad aliud quid illas referam, falsae proprie esse non
possunt; nam sive capram, sive chimaeram imaginer,
non minus verum est me unam imaginari quam alteram.
Nulla etiam in ipsa voluntate, vel affectibus,
falsitas est timenda; nam, quamvis prava, quamvis
etiam ea quae nusquam sunt, possim optare, non tamen
ideo non verum est illa me optare. Ac proinde sola
supersunt judicia, in quibus mihi cavendum est ne
fallar. Praecipuus autem error et frequentissimus qui
possit in illis reperiri, consistit in eo quod ideas, quae
in me sunt, judicem rebus quibusdam extra me positis
similes esse sive conformes; nam profecto, si tantum
ideas ipsas ut cogitationis meae quosdam modos considerarem,
nec ad quidquam aliud referrem, vix mihi
ullam errandi materiam dare possent.
Descartes Med 37