— 475 —
Praenotanda.

      Qui rerum naturalium perscrutationi operam navant, emunctioris naris
philosophi in eo quidem unanimi consensu coaluerunt, sollicite cavendum esse,
ut ne quid temere et coniectandi quadam licentia confictum in scientiam naturalem
irrepat, neve quicquam absque experientiae suffragio et sine geometria
interprete in cassum tentetur. Quo consilio certe nihil philosophiae salutarius
atque utilius poterat cogitari.
Kant MoPh 475