— 89 —
      Si quinto ipsum opus est, ut in universis artis
inquisitivae partibus innotescat, vel saltem inquiratur,
constat ipsum verificari, comprehendique finaliter,
tum in tota speculatione, tum et in universis
eius (quaecunque et qualescunque sint) partibus. Finaliter,
inquam, et obiective, quia duplicem in quacunque
arte subiectionem comprehendimus. Est etenim
quod materiam adaequat illam, utpote quod subiicitur
operationi, ultra et extra quod actio artificis
non extenditur, sicut est lapis vel lignum, vel aes,
vel iis omnibus commune, in arte statuaria, quod
tum omnibus, tum singulis subiicitur operationibus.
Est etiam quod finaliter adaequat artem, utpote quod
operationi tanquam finis eiusdem obiicitur, ultra et
extra quod illa non intendit, sicut est in arte statuaria
statua, quam totum opus, et singuli operis
actus intendunt. Hic subiectum unum intentionis
materialiter non est unum totale, sed iuxta partium
multitudinem multiplex: nisi quis naturale non quatenus
denominat (ut frequenter capiunt ii, de quibus
supra dictum est) compositum ex natura quae
est materia, et ex natura quae est forma, vel natura
ipsum subsistens; sed quod denominat habitum scientiae,
— 90 —
vel historiae, qui contra divinum, mathematicum,
magicum, logicum, morale et naturale distinguitur:
quandoquidem subiectum explicite in recto
de tota physica, et de singulis eius partibus praedicatur:
subiectum autem quod finaliter est subiectum
et intentionis, obiectum vulgo appellitatur, quodque
obiective considerari dicitur, certe est ipsa natura, ut
manifestat ipse Aristoteles, qui omnium tractatuum
ubique reddens rationem: «quoniam (inquit) de natura
est scientia, circa naturam est consideratio, ad eam
quae de natura est historiam, hoc conducere videtur;
quoniam methodus nobis est de natura».

Bruno Acr 89-90