— 37 §94 —
      § XCIV. Quo plura consentire vel dissentire notantur,
hoc maius vel taedium vel voluptas intensior. Iudicium
sensuum omne confusum, § 92; quod si ergo
iudicium A plura consentire vel dissentire observet
quam iudicium B, erit extensive clarius, § 16, quam B,
hinc magis poeticum, § 17. Ergo summam voluptatem
aut summum taedium auribus creare maxime poeticum
.
Baumgarten MPh 37