— 37 §93 —
      § XCIII. Iudicium aurium vel est affirmativum vel
negativum, § 91: affirmativum voluptatem, negativum
taedium procreabit, quum utrumque determinet repraesentatio
confusa, § 92, hinc sensitiva, § 3, et poetica,
§ 12; excitare vel taedium vel voluptatem auribus poeticum,
§ 11.
Baumgarten MPh 37