— 37 —
      LXV. Ut Virtus Universa prudentiam, temperantiam,
fortitudinemque impellit, ut cum cupiditatibus pugnent;
ita Justitia Universa prudentiae, temperantiae,
fortitudini jubet ut utilitates dirigant: prudentiae jubet ut
quisque sciens prudens tractet utilia; edicit temperantiae
ne lucrum faciat alieni; permittit fortitudini, ne per
flagitium perdat sua.
      LXVI. Prudentia ignoscit culpae: (a) Temperantia
damnat dolum: (b) Fortitudo (c) injuriam (d) vindicat.
(e)
— 38 —
      (a) Ut docet illa apud omnes ferme gentes elegans
deprecandi formula; quo magis cognoscis, eo facilius
ignoscas
.
      (b) Cujus virtutis proprius est pudor, quo universum
jus stat naturale: unde tam late patet exceptio doli,
quae obtinet adversus omnes actores, qui aut volunt
cum reorum jactura locupletari, aut injuria locupletiores
sunt facti.
      (c) Quae est ad salutem non ad injuriam comparata.
      (d) Unde justitia bellorum acceptis, injustitia datis
ultro injuriis aestimatur.
      Injuriam autem revoco omnem ad malum et damnum;
Malum hominibus, ut verbera, vulnera, caedes:
Damnum rebus datur.
      (e) Fortitudo autem damna imputat, mala reponit,
et sic conservat, aut repetit suum.
Vico Univ20 37-38